monumenta.ch > Isidorus > 42
Isidorus, De Natura Rerum, XLI. Cur mare non crescat. <<<     >>> XLIII. De Nilo.

CAPUT XLII. Quare mare salsam habeat aquam. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLII.---N. 1. Rursus Ambrosius . . . impotabile sit. Lib. II, cap. 3.

Ibid. Ac ventorum flatibus. Haec verba non sunt Ambrosii, sed veluti ex praecedenti capite repetita.

Ibid. Quod etiam solis ratione. Hoc est, solertia et iudicio, et discernendi quadam vi. Ita enim Ambrosius: Quod ex solis quadam diiudicatione fieri perhibetur.

]
Rursus Ambrosius doctor docuit dicens: Mare idcirco dicunt veteres salsas, atque amaras habere aquas, pro eo quod ea quae ex diversis fluviis in id influunt, solis ardore, ac ventorum flatibus absumantur, tantumque diurno vapore consumi, quantum per singulos dies ex omnibus amnium cursibus in ipsum invehitur. Quod etiam solis ratione fieri perhibetur, qui quod purum, ac leve est ad se rapit, quod vero grave ac terrenum reliquit, quod etiam amarum et impotabile sit.